monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3 > sectio 17 > sectio 11 > csg48.207 > bnf10439.193 v > uwbM.p.th.q.1a.127 > 1 > sectio 24 > Lucas, 1 > bnfGrec107.309 > sectio 2 > sectio > Iudices, 5 > 10 > sectio 8 > sectio 12 > 32 > 21 > sectio 5 > sectio 31 > 41
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XL. De crudelitate Georgii apud Alexandriam, et qui post Cyrillum Hierosolymorum tenuerunt episcopatum. <<<     >>> XLII. De his quae rursum ab Arianis contra ipsos Arianos gesta sunt; et quomodo Eustathius nequitiam patefecerit Eudoxii; et epistula Constantinopolitani concilii ad Georgium Alexandrinum, condemnantis Actium cum scriptis eius.

Cassiodorus, 5, CAPUT XLI. De Macedonio et Macedonianis.

1 Igitur Macedonius Constantinopolitana pulsus Ecclesia, damnationem non ferens, quiescere respuebat. Declinavit enim ad eorum partem qui apud Seleuciam Acacium cum sociis deposuerant. Misitque legationem ad Sophronium et Eleusium, quatenus defenderent expositam prius in Antiochia fidem, et postea apud Seleuciam roboratam, et similis substantiae fidem divulgandam esse commonuit.
2 Ad quem concurrunt multi familiarium, qui nunc ab eo Macedoniani vocantur. Quicunque enim in Seleuceno concilio Acacium declinaverunt, aperte verbum similis substantiae sanciverunt, cum prius hoc non manifesto indicio declarassent. Est enim opinio apud multos, quia non inventum sit Macedonii, sed magis Maratonii Nicomediensis episcopi: unde etiam Maratonii vocitantur; ad quos Eustathius expulsus de Sebastia confugit.
3 Cumque Macedonius sanctum Spiritum comprehendere in tractatu divinae Trinitatis declinaret, tunc et Eustathius: Ego, inquit, neque Deum nominare Spiritum sanctum patior, neque creaturam praesumo. Propter hanc ergo causam Spiritui repugnantes appellant huiusmodi personas, hi qui in consubstantialitatis expositione concordant. [SOCRATES, lib. II, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 158.]
4 Cum itaque Macedonius de Ecclesia Constantinopolitana fuisset expulsus, non ea quae Acacius atque Eudoxius sapiebat; sed tradebat magis Filium Deum, per omnia et secundum substantiam similem esse Patri. Sanctum vero Spiritum non earum rerum esse participem, sed ministrum, et perhibentem officium, et quaecunque de sanctis angelis dici possunt. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 26. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 585.]
Cassiodorus HOME

bav823.201 bav824.148 bnf1603.100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik